monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 24
Gregorius Turonensis, Historiae, 4, XXIII Quod Sigiberthus contra Chunus abiit. <<< >>> XXV De uxoribus Gunthchramni.
Gregorius Turonensis, Historiae, 4, XXIV De patriciato Celsi.
1 Cum autem Gunthchramnus rex regnum partem, sicut fratris sui, obtenuisset, amoto Agroecola patricio, Celsum patriciatus honori donavit, virum procerum statu, in scapulis validum, lacertu robustum, in verbis tumidum, in responsis oportunum, iuris lectione peritum; cui tanta deinceps habendi cupiditas extitit, ut saepius aeclesiarum res auferens suis ditionibus subiugaret.2 Nam cum audisset quadam vice Isaiae prophetae lectionem in aeclesia legi, in qua ait: Vae his qui coniungunt domum ad domum et agrum ad agrum copolant usque ad terminum loci, exclamasse fertur: 'Incongruae hoc; vae mihi et filiis meis!' Sed reliquit filium, qui absque liberis functus, maximam partem facultatis aeclesiis, quas pater expoliaverat, derelinquit.
Gregorius Turonensis HOME
bnf5921.47 bnf9765.48 bnf17654.133 bnf17655.108 cpl864.92
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik