monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 23
Gregorius Turonensis, Historiae, 4, XXII Divisio regni inter filios eius. <<< >>> XXIV De patriciato Celsi.
Gregorius Turonensis, Historiae, 4, XXIII Quod Sigiberthus contra Chunus abiit.
1 Quod Sigiberthus contra Chunus abiit, et Chilpericus civitates eius pervasit. Nam post mortem Chlothari regis Chuni Gallias appetunt, contra quos Sigyberthus exercitum dirigit, et gestum contra eos bellum, vicit atque fugavit. Sed postea rex eorum amicitias cum eodem per legatus meruit. Dum autem cum eis esset turbatus Sigyberthus, Chilpericus, frater eius, Remus pervadit et alias civitates, quae ad eum pertenebant, abstulit.2 Ex hoc enim inter eos, quod peius est, bellum civile surrexit. Rediens autem Sigyberthus victur a Chunis, Sessionas civitatem occupat, ibique inventum Theodoberthum, Chilperici regis filium, adpraehendit et in exilio transmittit. Accedens autem contra Chilpericum, bellum commovit; quo victo atque fugato, civitatis suas in sua dominatione restituit.3 Theodoberthum vero, filium eius, apud Ponticonem villam custodire iussit per annum integrum; quem postea, ut erat clemens, muneribus ditatum patri reddidit sanum, data tamen sibi sacramenta, ne umquam contra eum agere deberet. Quod postea, peccatis facientibus, est inruptum.
Gregorius Turonensis HOME
bnf5921.47 bnf9765.48 bnf17654.132 bnf17655.108 cpl864.92
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik