monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 22
Gregorius Turonensis, Historiae, 4, XXI De obitu Chlothachari regis. <<<     >>> XXIII Quod Sigiberthus contra Chunus abiit.

Gregorius Turonensis, Historiae, 4, XXII Divisio regni inter filios eius.

1 Chilpericus vero post patris funera thesaurus, qui in villa Brannacum erant congregati, accepit et ad Francos utiliores petiit ipsusque muneribus mollitus sibi subdidit. Et mox Parisius ingreditur sedemque Childeberthi regis occupat; sed non diu ei hoc licuit possedere; nam coniuncti fratres eius eum exinde repulerunt, et sic inter se hii quattuor, id est Chariberthus, Gunthramnus, Chilpericus atque Sigiberthus, divisionem legitimam faciunt.2 Deditque sors Charibertho regnum Childeberthi sedemque habere Parisius, Gunthramno vero regnum Chlodomeris ac tenere sedem Aurilianensem, Chilperico vero regnum Chlothari, patris eius, cathedramque Sessionas habere, Sygibertho quoque regnum Theuderici sedemque habere Remensim.
Gregorius Turonensis HOME

bnf5921.47 bnf9765.47 bnf17654.131 bnf17655.107 cpl864.92

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik