monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 21
Gregorius Turonensis, Historiae, 4, XX De obitu Childeberthi et interitu Chramni. <<<     >>> XXII Divisio regni inter filios eius.

Gregorius Turonensis, Historiae, 4, XXI De obitu Chlothachari regis.

1 Rex vero Chlotharius anno quinquaginsimo primo regni sui cum multis muneribus limina beati Martini expetiit, et adveniens Toronus ad sepulchrum antedicti antestetis, cunctas actiones, quas fortassis neglegenter egerat, replicans et orans cum grande gemitu, ut pro suis culpis beatus confessor Domini misericordiam exoraret et ea quae inrationabiliter conmiserat suo obtentu dilueret, exinde regressus, quinquaginsimo primo regni sui anno, dum in Cotiam silvam venationem exerceret, a febre corripitur, et exinde Conpendio villa rediit.2 In qua cum graviter vexaretur a febre, aiebat: 'Wa! Quid potatis, qualis est illi rex caelestis, qui sic tam magnos regis interfecit?' In hoc enim taedio positus, spiritum exalavit. Quem quattuor filii sui cum magno honore Sessionas deferentes, in basilica beati Medardi sepelierunt. Obiit autem post unum decurrentes anni diem, quod Chramnus fuerat interfectus.
Gregorius Turonensis HOME

bnf5921.46 bnf9765.47 bnf17654.130 bnf17655.107 cpl864.91

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik