monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 19
Gregorius Turonensis, Historiae, 4, XVIII De Austrapio duce. <<<     >>> XX De obitu Childeberthi et interitu Chramni.

Gregorius Turonensis, Historiae, 4, XIX De obitu sancti Medardi episcopi.

1 Tempore quoque Chlothari regis sanctus Dei Medardus episcopus, consummato boni operis cursu et plenus dierum, sanctitate praecipuus, diem obiit. Quem Chlotharius rex cum summo honore apud Sessionas civitatem sepelivit et basilicam super eum fabricare coepit, quam postea Sigiberthus, filius eius, explevit atque conposuit.2 Ad cuius beatum sepulchrum vidimus vinctorum conpedes atque catenas disruptas confractasque iacere; quae usque hodie in testimonium virtutis eius ad ipsum beati sepulchrum reservantur. Sed ad superiora redeamus.
Gregorius Turonensis HOME

bnf5921.46 bnf9765.47 bnf17654.127 bnf17655.106 cpl864.90