monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 17
Gregorius Turonensis, Historiae, 4, XVI De Chramno. <<<     >>> XVIII De Austrapio duce.

Gregorius Turonensis, Historiae, 4, XVII Quod Chramnus ad Childeberthum transiit.

1 Tunc Chramnus, iam accepta Wiliacharii filia, Parisius accedens, secum Childeberthum regem constringit in fide atque caritate, iurans, se patri esse certissimum inimicum. Childeberthus autem rex, dum Chlotharius contra Saxones decertaret, in campaniam Remensim accedit, et usque Remus civitatem properans, cuncta predis atque incendio devastavit.2 Audierat enim, fratrem suum a Saxonibus fuisse perimtum, et regno suo cuncta subici aestimans, quae adire potuit universa pervasit.
Gregorius Turonensis HOME

bnf5921.45 bnf9765.46 bnf17654.125 bnf17655.105 cpl864.89

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik