monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 16
Gregorius Turonensis, Historiae, 4, XV De episcopatu sancti Eufroni. <<<     >>> XVII Quod Chramnus ad Childeberthum transiit.

Gregorius Turonensis, Historiae, 4, XVI De Chramno.

1 De Chramno et satellitibus eius et malis quae gessit, vel qualiter Divione advenit. Chramnus vero apud Arvernus diversa, ut diximus, exercebat mala, semper adversus Cautinum episcopum invidiam tenens. Eo tempore graviter egrotavit, ita ut capilli eius a nimia febre decederunt. Habebat autem tunc secum virum magnificum et in omni bonitate perspicuum civem Arvernum Ascovindum nomen, qui eum vi ab hac malitia quaerebat avertere, sed non poterat.2 Habebat enim et Leonem Pectavinsim ad omnia mala perpetranda gravem stimulum, qui nominis sui tamquam leo erat in omni cupiditate saevissimus. Hic fertur quadam vice dixisse, quod Martinus et Marcialis confessoris Domini nihil fisci viribus utile reliquissent. Sed statim percussus a virtute confessorum, surdus et mutus effectus, amens est mortuos.3 Venit enim miser ad basilicam sancti Martini Toronus celebravitque vigilias, dedit munera, sed non eum respexit virtus consueta. Cum ipsa enim qua venerat infirmitate regressus est. Chramnus ab Arverno regressus, Pectavus civitatem venit. Ubi cum magna potentia resederet, seductus per malorum consilium, ad Childeberthum patruum suum transire cupit, patri insidias parare disponens.4 Ille vero dolosae quidem, sed suscipere eum promittit, quem monere spiritaliter debuerat, ne patri exsisterit inimicus. Tunc per occultus nuntius inter se coniurati, contra Chlotharium unanimiter conspirant. Sed nec memor fuit Childeberthus, quod, quotienscumque adversus fratrem suum egit, semper confusus abscessit.5 Chramnus vero, hoc foedere inito, Limovicino rediit et illud, per quod prius ambulaverat in regno patris sui, in sua dominatione redigit. Tunc Arvernus populos infra murus tenebatur inclusus, et diversis infirmitatibus oppraessus, graviter interibat. Porro Chlotharius rex duos filios suos, id est Chariberthum et Gunthramnum, ad eum diriget.6 Qui per Arvernum venientes audientesque, quod in Lemovicino esset, usque ad montem quem Nigrum nomen dicunt accedunt eumque repperiunt, figentesque tenturia, contra se resederunt, mittentes legationem, ut res paternas, quas male pervaserat, reddere deberet; sin autem aliut, campum praepararet ad bellum.7 Cumque ille patre subditum se esse confingeret diceretque: 'Omne quod circuivi laxare non potero, sed sub mea hoc potestate cum gratia patris mei cupio retenere', ille, ut proelium hoc inter ipsus deiudicaret, postulant. Cumque moto utrique exercitu cum magno armorum apparatu ad bellum convenissent, subito exorta tempestas cum gravi curuscatione atque tonitruo eos, ne pugnarent, inibuit.8 Redeuntes autem ad castra, Chramnus dolosae per extraneam personam patris mortem fratribus pronuntiat. Eo enim tempore bellum contra Saxones, quod supra diximus, gerebatur. At ille timentes, cum summa velocitate Burgundiam redierunt. Chramnus vero cum exercitu post eos dirigens, usque civitatem Cavillonensim venit eamque obsedens adquisivit.9 Exinde usque Divionensem castrum pertendit, ibique cum die dominico advenisset, quid gestum fuerit, dicamus. Erat ibi tunc sanctus Tetricus episcopus, cui in superiori libellum memoriam fecimus. Positis clerici tribus libris super altarium, id est prophetiae, apostoli atque evangeliorum, oraverunt ad Dominum, ut Chramnum quid evenirit ostenderit, aut, si ei felicitas succiderit aut certe se regnare possit, divina potentia declararet; simulque unam habentes conibentiam, ut unusquisque in libro quod primum aperiebat hoc ad missas et legeret.10 Aperto ergo primo omnium prophetarum libro, repperiunt: Auferam maceriam eius, et erit in dissolationem; pro eo quod debuit facere uvam, fecit autem lambruscam. Reseratumque apostoli librum, inveniunt: Ipsi enim diligenter scitis, fratres, quia dies Domini sicut fur in nocte ita veniet. Cum dixerint: 'Pax et securitas', tunc repentinus superveniet illis interitus, sicut dolores parturientes, et non effugient.11 Dominus autem per evangelium ait: Qui non audit verba mea, adsimilabitur viro stulto, qui aedificavit domum suam super arenam; discendit pluvia, advenerunt flumina, flaverunt venti et inruerunt in domum illam, et cecidit, et facta est ruina eius magna. Chramnus vero ad basilicas ab antedicto sacerdote susceptus est, ibique panem comedens, ad Childeberthum pertendit.12 Infra murus tamen Divionensis non est permissus intrare. Fortiter tunc rex Chlotharius contra Saxones decertabat. Saxones enim, ut adserunt, per Childeberthum commoti atque indignantes contra Francos superiore anno, exeuntesque de regione sua in Francia venerant et usque Divitiam civitatem praedas egerunt nimiumque grave scelus perpetrati sunt.
Gregorius Turonensis HOME

bnf5921.44 bnf9765.46 bnf17654.121 bnf17655.103 cpl864.88

Gregorius Turonensis, Historiae, 4, XV De episcopatu sancti Eufroni. <<<     >>> XVII Quod Chramnus ad Childeberthum transiit.
monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 16

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik