monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 15
Gregorius Turonensis, Historiae, 4, XIV Quod Chlothacharius contra Saxones abiit iterata vice. <<<     >>> XVI De Chramno.

Gregorius Turonensis, Historiae, 4, XV De episcopatu sancti Eufroni.

1 Turonici autem audientes, regressum fuisse regem de caede Saxonum, facto consensu in Eufronio presbitero, ad eum pergunt. Data quoque suggestionem, respondit rex: 'Praeciperam enim, ut Cato presbiter illuc ordinaretur; et cur est spreta iussio nostra?' Responderuntque: 'Petivimus enim eum, sed venire noluit'.2 Haec illis dicentibus, advenit subito Cato presbiter, depraecans regem, ut, eiecto Cautino, ipsum Arverno iuberet institui. Quod rege inridente, petiit iterum, ut Turonus ordinaretur, quod ante dispexerat. Cui rex ait: 'Ego primum praecipi, ut Turonus te ad episcopatum consecrarent, sed quantum audio, despectui habuisti ecclesiam illam; ideoque elongaveris a dominatione eius'.3 Et sic confusus abscessit. De sancto vero Eufronio interrogans, dixerunt, eum nepotem esse beati Gregorii, cui supra meminimus. Respondit rex: 'Prima haec est et magna generatio. Fiat voluntas Dei et beati Martini, electio compleatur'. Et data praeceptione, octavos decimus post beatum Martinum sanctus Eufronius ordinatur episcopus.
Gregorius Turonensis HOME

bnf5921.44 bnf9765.45 bnf17654.121 bnf17655.103 cpl864.87

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik