monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 14
Gregorius Turonensis, Historiae, 4, XIII De levitate ac malitia Chramni. <<< >>> XV De episcopatu sancti Eufroni.
Gregorius Turonensis, Historiae, 4, XIV Quod Chlothacharius contra Saxones abiit iterata vice.
1 Igitur Chlothacharius post mortem Theodovaldi cum regno Franciae suscepisse atque eum circuiret, audivit a suis in iterata insania efferviscere Saxonis sibique esse rebelles, et quod tributa, quae annis singulis consueverant ministrare, contemnerent reddere. His incitatus verbis, ad eos dirigit.2 Cumque iam prope terminum illorum esset, Saxones legatus ad eum mittunt, dicentes: 'Non enim sumus contemptoris tui, et ea quae fratribus ac neputibus tuis reddere consuevimus non negamus, et maiora adhuc, si quaesieris, reddimus. Unum tantum exposcimus, ut sit pax, ne tuus exercitus et noster populus conlidatur'.3 Haec audiens Chlothacharius rex, ait suis: 'Bene locuntur hii homines. Non incedamus super eos, ne forte peccemus in Deum'. At ille dixerunt: 'Scimus enim eos mendacis nec omnino quod promiserint impleturus. Eamus super eos'. Rursum Saxones obtulerunt medietatem facultatis suae, pacem petentes. Et Chlotharius ait suis: 'Dissistete, quaeso, ab his hominibus, ne super nos Dei ira concitetur'.4 Quod illi non adquieverunt. Rursum Saxones obtulerunt vestimenta, pecora vel omni corpus facultatis suae, dicentes: 'Haec omnia tollite cum medietatem terrae nostrae, tantum uxoris et parvolus nostros relinquete liberos, et bellum inter nos non committatur'. Franci autem nec hoc adquiescere voluerunt.5 Quibus ait Chlothacharius rex: 'Desistite, quaeso, desistite ab hac intentione. Verbum enim derictum non habemus; nolite ad bellum ire, in quo disperdamini. Tamen si abire volueritis, spontania voluntate ego non sequar'. Tunc illi ira commoti contra Chlotharium regem, super eum inruunt, et scindentes tenturium eius ipsumque convitiis exasperantes ac vi detrahentes, interficere voluerunt, si cum illis abire deferret.6 Haec videns Chlotharius, invitus abiit cum eis. At ille, inito certamine, maxima ab adversariis internitione caeduntur, tantaque ab utroque exercitu multitudo caecidit, ut nec aestimare nec numerare paenitus possit. Tunc Chlotharius valde confusus pacem petiit, dicens, se non sua voluntate super eos venisse.7 Qua obtenta, ad propriam rediit.
Gregorius Turonensis HOME
bnf5921.43 bnf9765.45 bnf17654.118 bnf17655.102 cpl864.86
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik