monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 13
Gregorius Turonensis, Historiae, 4, XII De Anastasio presbytero. <<< >>> XIV Quod Chlothacharius contra Saxones abiit iterata vice.
Gregorius Turonensis, Historiae, 4, XIII De levitate ac malitia Chramni.
1 De levitate ac malitia Chramni, et de Cautino ac Firmino. Chramnus vero his diebus apud Arvernus resedebat. Multae enim causae tunc per eum inrationabiliter gerebantur, et ob hoc acceleratus est de mundo; multum enim maledicebatur a populo. Nullum autem hominem diligebat, a quo consilium bonum utilemque possit accipere, nisi collectis vilibus personis aetate iuvenele fluctuantibus, eosdem tantummodo diligebat, eorumque consilium audiens, ita ut filias senatorum, datis praeceptionibus, eisdem vi detrahi iuberet.2 Firminum a comitatum urbis graviter iniuriatum abegit et Salustium, Euvodi filium, subrogavit. Sed Firminus cum socro sua eclesiam petiit. Erant autem quadraginsimae dies, et Cautinus episcopus Brivatensim diocisim psallendo adire disposuerat iuxta institutione sancti Galli, sicut supra scripsimus.3 Egressus est igitur episcopus ab urbe cum magno fletu, metuens, ne alequid in itinere adversi perferret. Intendebat enim et ipse rex Chramnus moenas. Qui dum iter ageret, misit rex Imnacharium et Scaptharium primus de latere suo, dicens: 'Ite et vi abstrahite Firminum Caesariamque, socrum eius, de eclesia'.4 Discendente vero episcopo cum psallentio, sicut supra memoravimus, hi qui missi fuerant a Chramno ingrediuntur eclesiam ac Firminum Caesariamquae variis collucutionum dolis mulcere temptant. Verum ubi diutissime alia ex aliis deambulantes per eclesiam conlocuntur et in hoc qui confugerant intenderent ex animo quae dicebantur, ad regias aedis sacrae, quae tunc reseratae fuerant, adpropinquant.5 Tunc Imnacharius Firminum, Scaptharius Caesariam adpraehensis inter brachia ab aeclesia eieciunt, paratis pueris, qui susciperent. Quos statim in exilio direxerunt. Sed die altera depraessis somno costodibus, ipsi se liberos sentientes, ad beati Iuliani basilicam confugiunt, et sic ab exilio liberantur.6 Res tamen eorum fisco conlatae sunt. Cautinus autem episcopus, cum suspectus esset, quod et ipsi iniuriaretur, ac memoratum iter terens, equum haberet stratum, vidit postergum hominis venientes cum caballis, qui ad occursum eius veniebant, et ait: 'Vae mihi, quia hi sunt quos Chramnus direxit ad me conpraehendendum' .7 Et ascenso equite, relicto psallentio, solus usque in porticum basilicae sancti Iuliani, ambis urguens calcaneis cornipedem, pene exanimis percurrit. Sed nos haec narrantis, Salustii sententiam, quam in detractaturibus historiografforum protulit, memoramus. Ait enim: Arduum videtur res gestas scribere: primum quod facta dictis exaequanda sunt; deinde quia plerique quae delecta repraehenderis malevolentia et invidia dicta putant.8 Sed coepta sequamur.
Gregorius Turonensis HOME
bnf5921.43 bnf9765.45 bnf17654.116 bnf17655.101 cpl864.85
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik