monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 12
Gregorius Turonensis, Historiae, 4, XI Quod Catonem ad episcopatum Turonici petierunt. <<<     >>> XIII De levitate ac malitia Chramni.

Gregorius Turonensis, Historiae, 4, XII De Anastasio presbytero.

1 Denique Cautinus, adsumpto episcopatu, talem se reddidit, ut ab omnibus execraretur, vino ultra modum deditus. Nam plerumque in tantum infundebatur potu, ut de convivio vix a quattuor portaretur. Unde factum est, ut epylenticus fieret in sequenti. Quod saepius populis manifestum fuit. Erat enim et avaritiae in tantum incumbens, ut, cuiuscumque possessionis fines eius termino adhaesissent, interitum sibi putaret, si ab eisdem aliquid non minuisset.2 Et maioribus quidem cum rixa et scandalo auferebat, a minoribus autem violenter diripiebat. Quibus et a quibus, ut Sollius noster ait, nec dabat pretia contemnens nec accipiebat instrumenta desperans. Erat enim tunc temporis Anastasius presbiter, ingenuus genere, qui per chartas gloriosae memoriae Chrodigildis reginae proprietatem aliquam possidebat.3 Quem plerumque conventum episcopus rogat suppliciter, ut ei chartas supradictae reginae daret sibique possessionem hanc subderet. Sed ille cum voluntatem sacerdotis sui implere differret eumque episcopus nunc blanditiis provocaret, nunc minis terreret, ad ultimum invitum urbi exhiberi praecepit ibique inpudenter teneri et, nisi instrumenta daret, iniuriis adfici et fame negari iussit.4 Sed ille virili repugnans spiritu, numquam praebuit instrumenta, dicens, satius sibi esse ad tempus inaedia tabescere quam sobolem in posterum miseram derelinqui. Tunc ex iussu episcopi traditur custodibus, ut, nisi has chartulas proderet, fame necaretur. Erat enim ad basilicam sancti Cassii martyris cripta antiquissima abditissimaque, ubi erat sepulchrum magnum ex marmore Phario, in quo grandaevi cuiusdam hominis corpus positum videbatur.5 In hoc sepulchro super sepultum vivens presbiter sepelitur operiturque lapide, quo prius sarchofagum fuit obtectum, datis ante ostium custodibus. Sed custodes fidi, quod lapide premeretur, cum esset hiems, accenso igne, vino sopiti calido, obdormiunt. At presbiter, tamquam novus Ionas, velut de ventre inferi, ita de conclusione tumuli Domini misericordiam flagitabat.6 Et quia spatiosum, ut diximus, erat sarchofagum, etsi se integrum vertere non poterat, manus tamen in parte qua voluisset libere extendebat. Manabat enim ex ossibus mortui, ut ipse erat solitus referre, fetor letalis, qui non solum externa, verum etiam interna viscerum quatiebat. Cumque pallium aditus narium obseraret, quamdiu flatum continere poterat, nihil pessimum sentiebat; ubi autem se quasi suffocari potabat, remoto paululum ab ore pallio, non modo per os aut nares, verum etiam per ipsas, ut ita dicam, aures odorem pestiferum hauriebat.7 Quid plura? Quando Divinitati, ut credo, condoluit, manum dexteram ad spondam sarchofagi tendit, repperitque vectem, qui, decidente opertorio, inter ipsum ac labium sepulchri remanserat. Quem paulatim commovens, sensit, cooperante Dei adiutorio, lapidem amoveri. Verum ubi ita remotum fuit, ut presbiter caput foris educeret, maiorem quo totus egreditur aditum liberius patefecit.8 Interea operientibus nocturnis tenebris diem nec adhuc usquequaque diffusis, ad alium criptae ostium petit. Erat enim seris fortissimis clavisque firmissimis obseratum, verumtamen non erat ita levigatum, ut inter tabulas aspicere homo non possit. Ad hos aditus presbiter caput reclinat advertitque hominem viam praetereuntem.9 Hunc, licet voce tenui, vocat. Exaudit ille; nec mora, secure manu tenens, sudes ligneos, quibus serae continebantur, incidit aditumque presbitero patefecit. At ille de nocte praeteriens, ad domum pergit, satis virum obsecrans, ne de hoc cuiquam aliquid enarraret. Domum igitur suam ingressus, inquisitis chartis, quas ei memorata regina tradiderat, ad Chlotharium regem defert, indicans, qualiter ab episcopo suo vivens sepulturae fuerat mancipatus, stupescentibus autem omnibus et dicentibus, numquam vel Neronem vel Herodem tale facinus perpetrasse, ut homo vivens sepulchro reconderetur.10 Advenit autem ad Chlotharium regem Cautinus episcopus, sed accusante presbitero, victus confususque discessit. Presbiter autem, acceptis a rege praeceptionibus, res suas ut libuit defensavit posseditque ac suis posteris dereliquit. In Cautino autem nihil sancti, nihil pensi fuit. De omnibus enim scripturis, tam ecclesiasticis quam saecularibus, adplene immunis fuit.11 Iudaeis valde carus ac subditus erat, non pro salute, ut pastoris cura debet esse sollicita, sed pro comparandis speciebus, quas, cum hic blandiretur et illi se adulatores manifestissime declararent, maiori quam constabant pretio venundabant.
Gregorius Turonensis HOME

bnf5921.43 bnf9765.45 bnf17654.116 bnf17655.101 cpl864.85

Gregorius Turonensis, Historiae, 4, XI Quod Catonem ad episcopatum Turonici petierunt. <<<     >>> XIII De levitate ac malitia Chramni.
monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 12