monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 9
Gregorius Turonensis, Historiae, 4, VIII De Hispanorum regibus. <<<     >>> X De rebellione Saxenum.

Gregorius Turonensis, Historiae, 4, IX De obitu Theudovaldo.

1 Theodovaldus vero cum iam adultus esset, Vuldetradam duxit uxorem. Hunc Theodovaldum ferunt mali fuisse ingenii, ita ut iratus cuidam, quem suspectum de rebus suis habebat, fabulam fingeret, dicens: 'Serpens ampullam vino plenam repperit. Per huius enim os ingressus, quod intus habebatur avidus hausit.2 A quo inflatus vino, exire per aditum, quo ingressus fuerat, non valebat. Veniens vero vini dominus, cum ille exire niteretur nec possit, ait ad serpentem: 'Evome prius quod ingluttisti, et tunc poteris abscidere liber'. Quae fabula magnum ei timorem atque odium praeparavit. Sub eo enim et Buccelenus, cum totam Italiam in Francorum regno redigisset, a Narsitae interfectus est, Italiam ad partem imperatoris captam, nec fuit qui eam ultra reciperet.3 Sub huius tempore uvas in arbore quem savucum vocamus absque vitis coniunctione natas vidimus, et flores ipsorum arborum, quae nigra, ut nostis, grana proferre solitae sunt, racimorum grana dederunt. Tunc et in circulum lunae quintae stella ex adverso veniens introisse visa est. Credo, haec signa mortem ipsius regis adnuntiasse.4 Ipse vero valde infirmatus, a cinctura deorsum se iudecare non poterat. Qui paulatim decidens, septimo regni sui anno mortuos est, regnumque eius Chlothacharius rex accepit, copulans Vuldotradam, uxorem eius, stratui suo. Sed increpitus a sacerdotibus, reliquit eam, dans ei Garivaldum ducem, dirigensque Arvernus Chramnum, filium suum.
Gregorius Turonensis HOME

bnf5921.43 bnf9765.44 bnf17654.114 bnf17655.100 cpl864.84

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik