monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 8
Gregorius Turonensis, Historiae, 4, VII De episcopatu Cautini. <<< >>> IX De obitu Theudovaldo.
Gregorius Turonensis, Historiae, 4, VIII De Hispanorum regibus.
1 Regnante vero Agilane apud Hispaniam, cum populum gravissimo dominationis suae iugo adterriret, exercitus imperatoris Hispanias est ingressus et civitates aliquas pervasit. Interfecto autem Agilane, Athanagildus regnum eius accepit. Qui multa bella contra ipsum exercitum postea egit et eos plerumque devicit, civitatisque, quas male pervaserant, ex parte auferens de potestate eorum.
Gregorius Turonensis HOME
bnf5921.43 bnf9765.44 bnf17654.114 bnf17655.100 cpl864.84
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik