monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 5
Gregorius Turonensis, Historiae, 4, IV De Brinctanorum comitibus. <<<     >>> VI De Catone presbytero.

Gregorius Turonensis, Historiae, 4, V De sancto Gallo episcopo.

1 Denique cum beatus Quintianus, sicut supra diximus, ab hoc mundo migratus est, sanctus Gallus in eius cathedram, rege opitulante, substitutus est. Huius tempore cum lues illa quam inguinariam vocant per diversas regiones desaeviret et maxime tunc Arelatensim provinciam depopularet, sanctus Gallus non tantum pro se quantum pro populo suo trepidus erat.2 Cumque die noctuque Dominum deprecaretur, ut vivens plebem suam vastari non cernerit, per visum noctis apparuit ei angelus Domini, qui tam caesariem quam vestem in similitudinem nivis candidam efferebat, et ait ad eum: 'Bene enim facis, o sacerdos, quod sic Dominum pro populo tuo supplicas. Exaudita est enim oratia tua; et ecce! eris cum populo tuo ab hac infirmitate liberatus, nullusque te vivente in regione ista ab hac strage deperiet.3 Nunc autem ne timeas; post octo vero annos time'. Unde manifestum fuit, transactis his annis eum a saeculo discessisse. Expergefactus autem et Deo gratias pro hac consolatione agens, quod eum per caelestem nuntium confortare dignatus est, rogationes illas instituit, ut media quadragesima psallendo ad basilicam beati Iuliam martyris itinere pedestri venirent.4 Sunt autem in hoc itinere quasi stadia CCCLX. Tunc etiam in subita contemplatione parietes vel domorum vel ecclesiarum signari videbantur, unde a rusticis hic scriptos Thau vocabatur. Cum autem regiones illas, ut diximus, lues illa consumeret, ad civitatem Arvernam, sancti Galli intercedente oratione, non attigit.5 Unde ego non parvam censeo gratiam, qui hoc meruit, ut pastor positus oves suas devorari defendente Domino non videret. Cum autem ab hoc mundo migrasset et ablutus in ecclesia deportatus fuisset, Cato presbiter continuo a clericis de episcopatu laudes accepit; et omnem rem ecclesiae, tamquam si iam esset episcopus, in sua redegit potestate, ordinatores removet, ministros respuit, cuncta per se ordinat.
Gregorius Turonensis HOME

bnf5921.43 bnf9765.44 bnf17654.114 bnf17655.100 cpl864.84