monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 2
Gregorius Turonensis, Historiae, 4, I De obito Chrodigildis regina. <<<     >>> III De uxoribus ac filiis eius.

Gregorius Turonensis, Historiae, 4, II Quod Chlothacharius fructuum eclesiis auferre voluit.

1 Quod Chlothacharius rex tertiam partem fructuum eclesiis auferre voluit. Denique Chlothacharius rex indixerat, ut omnes eclesiae regni sui tertiam partem fructuum fisco dissolverent. Quod, licet inviti, cum omnes episcopi consensissent atque subscripsissent, viriliter hoc beatus Iniuriosus respuens, subscribere dedignatus est, dicens: 'Si volueris res Dei tollere, Dominus regnum tuum velociter aufret, quia iniquum est, ut pauperes, quos tuo debes alere horreo, ab eorum stipe tua horrea repleantur'.2 Et iratus contra regem nec valedicens abscessit. Tunc commotus rex, timens etiam virtutem beati Martini, misit post eum cum muneribus, veniam praecans et hoc quod fecerat damnans, simulque et rogans, ut pro se virtutem beati Martini antestites exoraret.
Gregorius Turonensis HOME

bnf5921.42 bnf9765.44 bnf17654.110 bnf17655.98 cpl864.82

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik