monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 37
Gregorius Turonensis, Historiae, 3, XXXVI De obitu Theudoberthi et de interitu Partheni. <<<    

Gregorius Turonensis, Historiae, 3, XXXVII De hieme gravi.

1 Gravem eo anno et solito asperiorem hiemem fecit, ita ut torrentes concatiniti gelu pervium populis tamquam reliqua humus praeberet. Aves quoque rigore adfectae vel fame, absque ullo hominum dolo, cum magnae essent nives, manu capiebantur. A transitu igitur Chlodovechi usque in transitum Theudoberthi conputantur anni XXXVII. Mortuo ergo Theudoberto quarto decimo regni sui anno, regnavit Theudoaldus, filius eius, pro eo.
Gregorius Turonensis HOME

bnf5921.41 bnf9765.44 bnf17654.107 bnf17655.97 cpl864.81