monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 36
Gregorius Turonensis, Historiae, 3, XXXV De interitu Sirivuldi. <<<     >>> XXXVII De hieme gravi.

Gregorius Turonensis, Historiae, 3, XXXVI De obitu Theudoberthi et de interitu Partheni.

1 His denique gestis, Theodoberthus rex aegrotare coepit. Ad quem medici multa studia inpenderunt; sed nihil valuit, quia eum iam Dominus vocare iubebat. Ergo cum diutissime aegrotasset, ab ipsa infirmitate deficiens, reddidit spiritum. Franci vero cum Parthenium in odio magno haberent, pro eo quod eis tributa antedicti regis tempore inflixisset, eum persequi coeperunt.2 Ille vero in periculum se positum cernens, confugium ab urbe facit ac duobus episcopis suppliciter exorat, ut eum ad urbem Treverecam deducentes, populi saevientes seditionem sua praedicatione conpraemerent. Quibus euntibus, nocte, dum in strato suo decumberet, subito per somnium vocem magnam emittit, dicens: 'Heu! heu! Succurrite qui adestis et auxilium ferte pereunte'.3 A quo clamore expergefacti qui aderant, interrogant, quid hoc esset. Respondit ille: 'Ausanius amicus meus cum Papianilla coniuge, quos olim interfeci, ad iudicium me arcessibant, dicentes: 'Veni ad respondendum, quia causaturus es nobiscum coram Domino '. Zelo enim ductus, ante annos aliquos coniugem innocentem amicumque perimerat.4 Igitur accedentibus episcopis ad antedictam urbem, cum strepentes populi seditionem ferre non possint, eum in eclesia abdire voluerunt, scilicet ponentes eum in arca et desuper sternentes vestimenta, quae erant ad usum aeclesiae. Populus autem ingressus perscrutatusque universus eclesiae angulos, cum nihil repperissent, frendens egrediebatur.5 Tunc unus ex suspicione locutus, ait: 'En arcam, in qua non est inquisitus adversarius noster'. Dicentibus vero costodibus, nihil in ea aliud nisi ornamenta eclesiae contenere, illi clavem postolant, aientes: 'Nisi reseraveritis velocius, ipsi eam sponte confringemus'. Denique, reserata arca, amotis lintiaminibus, inventum extrahunt, plaudentes atque dicentes: 'Tradidit Deus inimicum nostrum in manibus nostris'.6 Tunc caedentes eum pugnis sputisque perurguentes, vinctis postergum manibus, ad colomnam lapidibus obruerunt. Fuit autem in cibis valde vorax, sed quae sumebat, quo caelerius ad manducandum commoveretur, sumpto aloae, velociter digerebat; sed et strepidus ventris absque ulla auditorum reverentia in publico emittebat.7 Hoc ergo exitu consummatus interiit.
Gregorius Turonensis HOME

bnf5921.41 bnf9765.43 bnf17654.105 bnf17655.96 cpl864.80

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik