monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 35
Gregorius Turonensis, Historiae, 3, XXXIV De munere Theudoberthi circa Virdunensis cives. <<<     >>> XXXVI De obitu Theudoberthi et de interitu Partheni.

Gregorius Turonensis, Historiae, 3, XXXV De interitu Sirivuldi.

1 Defuncto autem apud urbem supradictam memoratum antestitem, Agiricus cus quidam e civibus in eius est cathedram subrogatus. Siacrius autem, filius eius, reminiscens iniuriam patris, qualiter a Sirivuldo ad regem Theudoricum incusatus, non solum spoliatus, verum etiam suppliciis adfectus fuisset, oppraessum cum armata manu Sirivuldum taliter interfecit.2 Mane facto, cum nebula esset condensa et vix, adhuc disrumpentibus tenebris, alequid quis possit discernere, venit ad villam eius in Divionensi territurio cui nomen est Floriacum; egressoque domo uno amicorum, putantes, ipsum Sirivuldum esse, interfecerunt eum, et revertentibus, quasi victuriam obtenuissent de inimico, indicat eis unus ex familia, non eos dominum interfecisse, sed subditum.3 At illi regressi, requirentes eum, cellulam, in qua dormire solitus erat, repertam adgrediuntur. Ad cuius osteum diutissime pugnantes, nihil ei poterant praevalere. Dehinc erutum ab uno latere parietem, ingredientes, gladium eum interemunt. Post mortem enim Theudorici hic interfectus est.
Gregorius Turonensis HOME

bnf5921.40 bnf9765.43 bnf17654.104 bnf17655.95 cpl864.80

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik