monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 34
Gregorius Turonensis, Historiae, 3, XXXIII De Asteriolo et Secundino. <<<     >>> XXXV De interitu Sirivuldi.

Gregorius Turonensis, Historiae, 3, XXXIV De munere Theudoberthi circa Virdunensis cives.

1 Desideratus autem Viredunensis episcopus, cui Theudoricus rex multas inrogavit iniurias, cum post multa exitia, damna atque erumnas ad libertatem propriam, Domino iubente, redisset et episcopatum, ut diximus, apud Viredunensim urbem potiretur, videns habitatoris eius valde pauperes atque distitutus, dolebat super eos; et cum ipse per Theudoricum de rebus suis remansisset extraneus nec haberet de proprio, qualiter eos consolaretur, bonitatem et clementiam circa omnes Theudoberthi regis cernens, misit ad eum legationem, dicens: 'Fama bonitatis tuae in universam terram vulgatur, cum tanta sit tua largitas, ut etiam non petentibus opem praestis.2 Rogo, si pietas tua habet alequid de pecunia, nobis commodis, qua cives nostros relevare valeamus; cumque hi negutium exercentes responsum in civitate nostra, sicut reliquae habent, praestiterint, pecuniam tuam cum usuris legitimis reddimus'. Tunc ille pietate commotus, septim ei milia aureorum pristitit, qua ille accipiens per cives suos erogavit.3 At illi negutia exercentes divites per hoc effecti sunt et usque hodie magni habentur. Cumque antedictus episcopus debitam pecuniam obtulisset regi, respondit rex: 'Non habeo necessarium hoc recipere; illud mihi sufficit, si dispensatione tua pauperes, qui oppraemebantur inopia, per tuam suggestionem vel per meam largitatem sunt relevati'.4 Et nihil exigens, antedictus cives divites fecit.
Gregorius Turonensis HOME

bnf5921.40 bnf9765.43 bnf17654.102 bnf17655.94 cpl864.79

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik