monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 33
Gregorius Turonensis, Historiae, 3, XXXII Quod Theudoberthus in Italiam abiit. <<< >>> XXXIV De munere Theudoberthi circa Virdunensis cives.
Gregorius Turonensis, Historiae, 3, XXXIII De Asteriolo et Secundino.
1 Asteriolus tunc et Secundinus magni cum rege habebantur; erat autem uterque sapiens et retoricis inbutus litteris. Sed Secundinus plerumque legationem imperatori a rege missus intulit, et ob hoc iactantia sumpserat ac nonnulla contra rationem exercebat. Qua de causa factum est, ut inter illum atque Asteriolum lis saeva consurgeret, quae usque ad hoc proficit, ut, oblitis verborum obiectionibus, propriis se manibus verberarent.2 Cumque haec per regem pacificata fuissent et Secundinus adhuc de sua caede tumeret, nata est inter eos rursum intentio; et rex suscipiens Secundini causam, Asteriolum in eius potestatem dedidit. Qui valde humiliatus est et ab honore depositus; sed per Wisigardem reginam iterum est restitutus. Mortua autem illa, consurgens iterum Secundinus, eum interfecit.3 Nam hic moriens filium dereliquid. Qui cum crevisset et esset adultus, coepit patris sui velle iniuriam vindecare. Tunc Secundinus timore perterritus, dum de villa in villam ante eum fugiret, cum se iam videret eo inminente non posse evadere, ne in manus inimici conruerit, venino se, ut dicitur, interfecit.
Gregorius Turonensis HOME
bnf5921.40 bnf9765.42 bnf17654.101 bnf17655.94 cpl864.79
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik