monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 31
Gregorius Turonensis, Historiae, 3, XXX De regibus Hispanorum. <<< >>> XXXII Quod Theudoberthus in Italiam abiit.
Gregorius Turonensis, Historiae, 3, XXXI De filia Theudorici regis Italici.
1 Et quia Theudoricus Italiae Chlodovechi regis sororem in matrimonio habuit, mortuus parvolam filiam cum uxore reliquid. Hic autem cum adulta facta esset, per levitatem animi sui, relicto matris consilio, quae ei regis filium providebat, servum suum Traguilanem nomen accepit et cum eum ad civitatem, qua defensare possit, aufugit.2 Cumque mater eius contra eam valde frenderet petiretque ab ea, ne humiliaret diutius nobile genus, sed, demisso servo, similem sibi de genere regio, quem mater providerat, deberet accipere, nullatinus voluit adquiescere. Tunc mater eius contra eam frendens, exercitum commovit. At illi venientes super eos, Traguilanem interfecerunt gladio, ipsam quoque caedentes, in domo matris reduxerunt.3 Erant autem sub Arriana secta viventes, et quia consuetudo eorum est, ut ad altarium venientes de alio calice reges accepiant et ex alio populus minor, veninum in calice illo posuit, de quo mater commonicatura erat. Quod illa hausto, protinus mortua est. Non enim dubium est, tale maleficium esse de parte diabuli.4 Quid contra haec miseri heretici respondebunt, ut in sanctam eorum locum habeat inimicus? Nos vero Trinitate in una aequalitate pariter et omnipotentia confitentes, etiam si mortiferum bibamus, in nomine Patres et Filii et Spiritus sancti, veri atque incorruptibilis Dei, nihil nos nocebit. Indignantes ergo Itali contra hanc mulierem, Theodadum regem Tusciae invitantes, super se regem statuunt.5 Hic vero cum dedicisset, quae meretrix ista commiserat, qualiter propter servum, quem acceperat, in matrem extiterit parricida, succensum vehementer balneum, eam in eodem cum una puella includi praecepit. Quae nec mora inter arduos vapores ingressa, in pavimento conruens, mortua atque consumpta est.6 Quod cognuscentes hi regis Childeberthus et Chlothacharius, consubrini eius, necnon et Theudoberthus, quod scilicet tam turpi fuerit interfecta supplicio, ad Theodadum legationem dirigunt, exprobrantes de morte eius atque dicentes: 'Si haec quae egisti nobiscum non conposueris, regnum tuum auferimus et simile te poena damnabimus'.7 Tunc ille timens, quinquagina eis milia aureorum transmisit. Childeberthus autem, ut erat semper contra Chlothacharium regem invidus atque versutus, cum Theudoberto, nepote suo, coniunctus, divisum inter se hoc aurum, nihil exinde dare regi Chlothachario voluerunt. At ille super thesauros Chlodomeris adgressus, multum illis amplius, quam hi fraudaverant, abstulit.
Gregorius Turonensis HOME
bnf5921.39 bnf9765.42 bnf17654.98 bnf17655.92 cpl864.78
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik