monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 30
Gregorius Turonensis, Historiae, 3, XXIX Quod Childeberthus in Hispaniis abierunt. <<<     >>> XXXI De filia Theudorici regis Italici.

Gregorius Turonensis, Historiae, 3, XXX De regibus Hispanorum.

1 Post Amalaricum vero Theuda rex ordinatus est in Hispaniis. Quem interfectum, Theudegisilum levaverunt regem. His dum ad caenam cum amicis suis aepularet et esset valde laetus, caereis subito extinctis, in recubitu ab inimicis gladio percussus, interiit. Post quem Agila regnum accepit. Sumpserant enim Gothi hanc detestabilem consuetudinem, ut, si quis eis de regibus non placuisset, gladio eum adpeterent, et qui libuisset animo, hunc sibi statuerent regem.
Gregorius Turonensis HOME

bnf5921.39 bnf9765.42 bnf17654.97 bnf17655.92 cpl864.77

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik