monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 29
Gregorius Turonensis, Historiae, 3, XXVIII Quod Childeberthus contra Chlothacharium abiit. <<<     >>> XXX De regibus Hispanorum.

Gregorius Turonensis, Historiae, 3, XXIX Quod Childeberthus in Hispaniis abierunt.

1 Quod Childeberthus et Chlothacharius in Hispaniis abierunt. Post haec Childeberthus rex in Hispaniam abiit. Qua ingressus cum Chlothachario, Caesaragustanam civitatem cum exercitu vallant atque obsedent. At ille in tanta humilitate ad Deum conversi sunt, ut induti ciliciis, abstinentis a cibis et poculis, cum tonica beati Vincenti martiris muros civitatis psallendo circuirent; mulieres quoque amictae nigris palleis, dissoluta caesariae, superposito cinere, ut eas putares virorum funeribus deservire, plangendo sequebantur.2 Et ita totam spem locus ille ad Domini misericordiam rettulit, ut diceretur ibidem Ninivitarum ieiunium caelebrari, nec aestimaretur aliud posse fieri, nisi eorum praecibus divina misericordia flectiretur. Hii autem qui obsedebant, nescientes quid obsessi agerent, cum viderent sic murum circuire, putabant, eos aliquid agere malefitii.3 Tunc adpraehensum unum de civitate rusticum, ipse interrogant, quid hoc esset quod agerent. Qui ait: 'Tonicam beati vincenti deportant et cum ipsa, ut eis Dominus misereatur, exorant'. Quod illi timentes, se ab ea civitate removerunt. Tamen adquisitam maximam Hispaniae partem, cum magnis spoliis in Galliis redierunt.
Gregorius Turonensis HOME

bnf5921.38 bnf9765.42 bnf17654.96 bnf17655.91 cpl864.77

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik