monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 28
Gregorius Turonensis, Historiae, 3, XXVII Quod Theudoberthus Visigardem accepit. <<< >>> XXIX Quod Childeberthus in Hispaniis abierunt.
Gregorius Turonensis, Historiae, 3, XXVIII Quod Childeberthus contra Chlothacharium abiit.
1 Quod Childeberthus cum Theudobertho contra Chlothacharium abiit. Childeberthus autem et Theodoberthus commoventes exercitum, contra Chlothacharium ire disponunt. Ille autem haec audiens, aestimans, se horum exercitum non sustenire, in silva confugit et concides magnas in silvas illas fecit, totamque spem suam in Dei pietate transfundens.2 Sed et Chrodichildis regina haec audiens, beati Martini sepulchrum adiit, ibique in oratione prosternitur et tota nocte vigilat, orans, ne inter filios suos bellum civile consurgeret. Cumque hi venientes cum exercitibus suis eum obsederent, tractantes illum die sequenti interficere, mane facto, in loco, quo erant congregati, orta tempestas tentoria dissicit, res diripit et cuncta subvertit; inmixtaque fulgora cum tonitruis ac lapidibus super eos discendunt.3 Ipse quoque super infectam grandine humum in facie proruunt et a lapidibus decedentibus graviter verberantur - nullum enim eis tegumen remanserat nisi parmae tantum-, hoc maxime metuentes, ne ab ignibus caelestibus cremarentur. Sed et equites eorum ita dispersi sunt, ut vix in vicinsimo quoque repperirentur stadio; multi enim ex eis prorsus non sunt inventi.4 Tunc illi a lapidibus, ut diximus, caesi et humo prostrati, paenitentiam agebant ac veniam praecabantur Deo, quod ista contra sanguinem suum agere voluissent. Super Chlothacharium vero neque una quidem pluviae gutta decidit aut aliquis sonitus tonitrui est auditus, sed nec anilitum ullius venti in illo loco sinserunt.5 Hi quoque mittentes nuntius ad eum, pacem et concordiam petierunt. Qua data, ad propria sunt regressi. Quod nullus ambigat, hanc per obtentum reginae beati Martini fuisse virtutem.
Gregorius Turonensis HOME
bnf5921.38 bnf9765.41 bnf17654.94 bnf17655.91 cpl864.76
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik