monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 25
Gregorius Turonensis, Historiae, 3, XXIV Quod Childeberthus Theudobertho muneravit. <<<     >>> XXVI De interitu filiae Deoteriae.

Gregorius Turonensis, Historiae, 3, XXV De bonitate Theudoberthi.

1 At ille in regno firmatus, magnum se atque in omni bonitate praecipuum reddidit. Erat enim regnum cum iustitia regens, sacerdotes venerans, eclesias munerans, pauperes relevans et multa multis beneficia pia ac dulcissima accommodans voluntate. Omne tributo, quod in fisco suo ab eclesiis in Arvernum sitis reddebebatur, clementer indulsit.
Gregorius Turonensis HOME

bnf5921.38 bnf9765.41 bnf17654.93 bnf17655.90 cpl864.76

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik