monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 24
Gregorius Turonensis, Historiae, 3, XXIII De interitu Sigivaldi [et fuga Sigivaldi]. <<< >>> XXV De bonitate Theudoberthi.
Gregorius Turonensis, Historiae, 3, XXIV Quod Childeberthus Theudobertho muneravit.
1 Videns autem Childeberthus, quod ei praevalere non potuit, legationem ad eum misit et ad se venire praecepit, dicens: 'Filios non habeo, te tamquam filium habere desidero'. Quo veniente, tantis eum muneribus ditavit, ut ab omnibus miraretur. Nam de rebus bonis, tam de armis quam de vestibus vel reliquis ornamentis, quod regem habere decet, terna ei paria condonavit, similiter et de equitibus atque catinis.2 Haec audiens Sigivaldus, quod scilicet Theudoberthus regnum patris obtenuisset, ad eum de Italia rediit. Quem ille congaudens ac deosculans, tertiam partem ei de muneribus, quae a patruo acceperat, est largitus; et omnia, quae in fisco suo pater posuerat de rebus Sigivaldi, patri eius, ipsi reddi praecipit.
Gregorius Turonensis HOME
bnf5921.38 bnf9765.41 bnf17654.92 bnf17655.90 cpl864.76
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik