monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 23
Gregorius Turonensis, Historiae, 3, XXII Quod postea Deoteriam accepit. <<< >>> XXIV Quod Childeberthus Theudobertho muneravit.
Gregorius Turonensis, Historiae, 3, XXIII De interitu Sigivaldi [et fuga Sigivaldi].
1 In illis diebus Theudoricus parentem suum Sigivaldum occidit gladio, mittens occulte ad Theudobertum, ut et ille Sigivaldum, filium eius, neci daret, quem tunc secum habebat. Sed quia eum de sacro fonte exciperat, perdere noluit. Litteras vero, quas ei pater transmiserat, ipsi ad legendum dedit, dicens: 'Fuge hinc, quia patris mei praeceptum accipi, ut te interficiam; si vero ille defunctus fuerit et me regnare audiens, tunc securus ad me reverteris'.2 Quod audiens, gratias agens et vale dicens, abscessit. Arelatensim enim tunc urbem Gothi pervaserant, de qua Theudobertus obsedes retenebat; ad eam Sigivaldus confugit. Sed parum se ibidem cernens esse munitum, Latium petiit ibique et latuit. Dum haec agerentur, nuntiatur Theodoberto, patrem suum graviter egrotare, et ad quem nisi velocius properaret, ut eum inveniret vivum, a patruis suis excluderetur et ultra illuc non rediret.3 At ille haec audiens, cuncta postposita, illuc dirigit, Deoteria cum filia sua Arverno relictam. Cumque abissit, Theudoricus non post multos dies obiit vicinsimo tertio regni sui anno. Consurgentes autem Childeberthus et Chlothacharius contra Theudobertum, regnum eius auferre voluerunt, sed ille muneribus placatis a leodibus suis defensatus est et in regnum stabilitus.4 Mittens postea Arvernum, Deoteriam exinde arcessivit eamque sibi in matrimonio sociavit.
Gregorius Turonensis HOME
bnf5921.37 bnf9765.41 bnf17654.91 bnf17655.89 cpl864.75
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik