monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 22
Gregorius Turonensis, Historiae, 3, XXI Quod Theudoberthus in Provincia abiit. <<< >>> XXIII De interitu Sigivaldi [et fuga Sigivaldi].
Gregorius Turonensis, Historiae, 3, XXII Quod postea Deoteriam accepit.
1 Erat autem ibidem tunc matrona Deoteria nomen utilis valde atque sapiens, cuius vir aput Biterris urbem concesserat. Quae misit nuntius ad regem, dicens: 'Nullus tibi, domne piissime, resistere potest. Cognuscemus dominum nostrum; veni et quod bene placitum fuerit in oculis tuis facito'. Theudobertus autem ad castrum veniens, cum pace ingressus est, subditumque sibi cernens populum, nihil inibi male gessit.2 Deoteria vero ad occursum eius venit; at ille speciosam eam cernens, amore eius capitur, suoque eam copulavit stratu.
Gregorius Turonensis HOME
bnf5921.37 bnf9765.41 bnf17654.90 bnf17655.89 cpl864.75
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik