monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 21
Gregorius Turonensis, Historiae, 3, XX Quod Theudoberthus Visigardem disponsavit. <<< >>> XXII Quod postea Deoteriam accepit.
Gregorius Turonensis, Historiae, 3, XXI Quod Theudoberthus in Provincia abiit.
1 Gothi vero cum post Chlodovechi mortem multa de id quae ille adquesierat pervasissent, Theudoricus Theudobertum, Chlothacharius vero Guntharium, seniorem filium suum, ad haec requirenda transmittunt. Sed Gunthecharius usque Rutinus accedens, nescio qua faciente causa, regressus est; Theudobertus vero usque ad Biterrensim civitatem abiens, Dehas castrum obtinuit atque in praedam deripuit.2 Deinde ad alium castrum nomen Caprariam legatus mittit, dicens, nisi se ille subdant, omne loco illud incendio concremandum, eosque qui ibidem resedent captivandus.
Gregorius Turonensis HOME
bnf5921.37 bnf9765.40 bnf17654.90 bnf17655.89 cpl864.75
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik