monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 19
Gregorius Turonensis, Historiae, 3, XVIII De interitu filiorum Chlodemeris. <<< >>> XX Quod Theudoberthus Visigardem disponsavit.
Gregorius Turonensis, Historiae, 3, XIX De sancto Gregorio et situm Divioninsis castri.
1 Erat enim tunc et beatus Gregorius apud urbem Lingonicam magnus Dei sacerdus, signis et virtutibus clarus. Sed quia huius pontificis meminimus, gratum arbitratus sum, ut situm loci Divionensis, in quo maxime erat assiduus, huic inseram lectione. Est autem castrum firmissimis muris in media planitiae et satis iocunda conpositum, terras valde fertiles atque fecundas, ita ut, arvis semel scissis vomere, semina iaceantur, et magna fructuum opulentia subsequatur.2 A meridie habet Oscarum fluvium piscibus valde praedivitem, ab aquilone vero alius fluviolus venit, qui per portam ingrediens ac sub pontem decurrens, per aliam rursum portam egreditur, totum monitionis locum placida unda circumfluens, ante portam autem molinas mira velocitate divertit. Quattuor portae a quattuor plagis mundi sunt positae, totumque aedificium triginta tres torres exornant, murus vero illius de quadris lapidibus usque in viginti pedes desuper a minuto lapide aedificatum habetur, habens in altum pedes triginta, in lato pedes quindecim.3 Qui cur non civitas dicta sit, ignoro. Habet enim in circuitu praetiosus fontes; a parte autem occidentes montes sunt uberrimi viniisque repleti, qui tam nobile incolis falernum porregunt, ut respuant Scalonum. Nam veteres ferunt ab Auriliano hoc imperatore fuisse aedificatum.
Gregorius Turonensis HOME
bnf5921.36 bnf9765.40 bnf17654.88 bnf17655.88 cpl864.74
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik