monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 17
Gregorius Turonensis, Historiae, 3, XVI De Sigivaldo. <<< >>> XVIII De interitu filiorum Chlodemeris.
Gregorius Turonensis, Historiae, 3, XVII De episcopis Turonicis.
1 Igitur Dinifio episcopo apud Toronus dicedente, Ommatius tribus annis praefuit. Hic enim ex iusso Chlodomeris regis, cui supra meminimus, ordinatus est. Illo quoque migrante, Leo septem mensibus ministravit. Hic fuit vir strinuus atque utilis in fabrica operis lignarii. Quo defuncto, Theodorus et Proculus episcopi, qui de partibus Burgundiae advenerant, ordinante Chrodigilde regine, tribus annis Toronicam rexerunt eclesiam.2 Quibus defunctis, Francilio ex senatoribus substituitur. Anno igitur tertio episcopatus sui, cum dominici natalis nox alma populis effulsisset, idem pontifex, priusquam ad vigilias discenderet, iussit sibi poculum ministrari. Adveniens autem puer, sine mora porrexit. Quo hausto, mox spiritum fudit.3 Unde indubitatum est, veneno eum fuisse negatum. Quo decedente, Iniuriosus unus e civibus quintus decimus post beatum Martinum cathedram pontificalem sortitus est.
Gregorius Turonensis HOME
bnf5921.35 bnf9765.39 bnf17654.83 bnf17655.85 cpl864.72
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik