monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 16
Gregorius Turonensis, Historiae, 3, XV De captivitate Attali. <<< >>> XVII De episcopis Turonicis.
Gregorius Turonensis, Historiae, 3, XVI De Sigivaldo.
1 Sigivaldus autem cum in Arverno habitaret, multa mala in ea faciebat. Nam et res diversorum pervadebat, et servi eius non desistebant a furtis, homicidiis ac superventis diversisque sceleribus, nec ullus muttiri ausus erat coram eis. Unde factum est, ut ipse villam Bulgiatensim, quam quondam benedictus Tetradius episcopus basilicae sancti Iuliam reliquerat, temerario auso pervaderet.2 Sed cum ingressus in domo illa fuisset, statim amens effectus, lecto decubuit. Tunc mulier admonita per sacerdotem, elevatum in basterna ut in aliam villam transtulit, sanum recipit. Et accedens, exposuit ei omnia, quae pertulerat. Quod ille audiens, vota beato martiri vovens, quae vi abstulerat duplicata restituit.3 Meminimus et huius virtutis in libro Miraculorum sancti Iuliani.
Gregorius Turonensis HOME
bnf5921.35 bnf9765.39 bnf17654.82 bnf17655.85 cpl864.72
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik