monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 38 > 14
Gregorius Turonensis, Historiae, 3, XIII De Lovolautro et Meroliacensae castro. <<<     >>> XV De captivitate Attali.

Gregorius Turonensis, Historiae, 3, XIV De interitu Munderici.

1 Mundericus igitur, qui se parentem regium adserebat, [multa] elatus superbia, ait: 'Quid mihi et Theudorico regi? Sic enim mihi solium regni debetur, ut ille. Egrediar et collegam populum meum atque exegam sacramentum ab eis, ut sciat Theudoricus, quia rex sum ego, sicut et ille'. Et egressus coepit seducere populum, dicens: 'Princeps ego sum.2 Sequimini me, et erit vobis bene'. Sequebatur autem eum rustica multitudo, ut plerumque fragilitati humanae convenit, dantes sacramentum fidelitatis et honorantes eum ut regem. Quod cum Theudoricus conperisset, mandatum mittit ad eum, dicens: 'Accede ad me, et si tibi aliqua de dominatione regni nostri portio debetur, accipe'.3 Dolosae enim haec Theudoricus dicebat, scilicet ut, cum ad eum venissit, interficeretur. Ille vero noluit, dicens: 'Ite; renuntiate rege vestro, quia rex sum sicut et ille'. Tunc rex commovere iussit exercitum, quo oppressus vi puneretur. Quod ille cognuscens et se non praevalens defensare, Victuriaci castri murus expetens cum rebus omnibus, in eo se studuet commonere, his secum quos seduxerat adgregatis.4 Igitur commotus exercitus castrum vallat ac per septem dies obsedit. Mundericus autem repugnabat cum suis, dicens: 'Stemus fortes et usque ad mortem pariter demicemus et non subdamur inimicis'. Cumque exercitus a circuitu incontra iacula transmitteret nec aliquid praevaleret, nuntiaverunt haec regi.5 At ille misit quendam de suis Aregisilum nomine dixitque ei: 'Vidis', inquid, 'quod praevaleat hic perfedus in contumacia sua; vade et redde ei sacramentum, ut securus egrediatur. Cum autem egressus fuerit, interfice eum et dele memoriam eius a regno nostro'. Qui abiens, fecit iuxta quod ei praeceptum fuerat.6 Dederat tamen prius signum populo, dicens: 'Cum ego haec et haec locutus fuero, statim inruentes interficite eum'. Ingressus autem Aregisilus, ait Munderico: 'Quousque hic resedis tamquam unus ex insipientibus? Numquid poteris diu regi resistere? Ecce ablatum tibi cibum! Cum te famis oppraesserit, ultro egredieris et traderis in manus inimicorum et morieris quasi unus ex canibus.7 Audi potius consilium meum et subde te regi, ut vivere possis tu et fili tui'. Tunc ille his mollitus sermonibus, ait: 'Si egredior, conpraehensus a regi interficior et ego et fili mei vel omnes amici, qui mecum sunt adgregati'. Cui Aregisilus ait: 'Noli timere, sed, si vis egredi, accipe sacramentum de hac culpa et sta securus coram regi.8 Ne timeas, sed eris cum eum, sicut prius fuisti'. Ad haec Mundericus respondit: 'Utinam securus sim, quod non interficiar!' Tunc Aregisilus, positis super altarium sanctum manibus, iuravit ei, ut securus egrederetur. Data igitur sacramenta, egredibatur Mundericus de porta castelli, tenens manum Aregisili, populus autem spectabat a longe aspiciens eum.9 Tunc pro signo ait Aregisilus: 'Quid aspicitis tam intenti, o populi? An numquid non vidistis prius Mundericum?' Et statim inruit populus in eum. At ille intellegens, ait: 'Evidentissime cognusco, quod feceris per hoc verbum signum populis ad me interficiendum; verumtamen dico tibi, quia periuriis me decipisti, te vivum ultra nullus aspiciet'.10 Et emissa lancea in scapulis eius, perfodit eum, ceciditque et mortuus est. Evaginatumque deinceps Mundericus gladium, cum suis magnam stragem de populo illo fecit, et usquequo spiritum exalavit, interficere quemcumque adsequi potuisset non distitit. Quo interfecto, res eius fisco conlatae sunt.
Gregorius Turonensis HOME

bnf5921.32 bnf9765.37 bnf17654.72 bnf17655.81 cpl864.68

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik