monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 13
Gregorius Turonensis, Historiae, 3, XII De excidio regionibus Arvernae. <<<     >>> XIV De interitu Munderici.

Gregorius Turonensis, Historiae, 3, XIII De Lovolautro et Meroliacensae castro.

1 Lovolautrum autem castro hostis expugnant Proculumque presbiterum, qui quondam sanctum Quintiano iniuriam intulerat, ad altarium eclesiae miserabiliter interficiunt. Et credo, ob illius causa fuerit ipsum castrum in manibus traditum iniquorum, quid usque illa die defensatum est. Nam cum eum hostes expugnare non possent, ad propria iam redire disponerent, audientes haec obsessi, iam laeti atque securi decipiuntur, sicut ait apostolus: Cum dixerint: 'Pax et securitas' , tunc repentinus superveniet interitus.2 Denique per ipsius Proculi presbiteri servum iam securi populi traduntur in manus hostium. Cumque vastato castello ducerentur captivi, inmanis pluvia, quae per triginta dies fuerat abnegata, discendit. Tunc obsessi Meroliacensis castrio, ne captivi abducerentur, redemptione data, liberantur. Sed haec ignavia eorum effecit; caster enim propria natura monitus erat.3 Nam centenum aut eo amplius pedum ab exciso vallatur lapide, sine murorum structione, in medio autem ingens stagnum aquae liquore gratissimum, ab alia vero parte fontes uberrimi, ita ut per portam rivus defluat aquae vivae. Sed in tam grande spatio munitio ista distenditur, ut manentes infra murorum septa terram excolant frugesque in habundantiam collegant.4 Huius munitionis tutamine elati qui obsessi erant, egressi foras, ut, arreptum aliquid praedae, iterum se intra castelli septa reconderent, ab hostibus conpraehensi sunt. Erant autem quinquaginta viri. Tunc ante ora parentum, vinctis postergum manibus, oblati, inminente iam gladio, adquiverunt obsessi, ne hi interfecerentur, singulos treantes dare in redemptionem suam.5 Theudoricus autem ab Arverno discendens, Sigivaldum, parentem suum, in ea quasi pro custodia dereliquid. Erat ibi tunc temporis quidam Lytigius ex minoribus, qui magnas sancto Quintiano parabat insidias; et cum se sanctos episcopus pedibus eius prosterneret, numquam, ut se ei subderet, movebatur, ita ut quadam vice uxori quae sanctos ficerat, pro ridiculo indicaret.6 Quae melioris intellegentiae modo commota, ait: 'Si ita est hodie pessumdatus, numquam eregeris'. Die autem tertia advenientes nuntii de praesentia regis, vinctum cum uxore ac liberis pariter abduxerunt. Qui abiens, numquam Arverno regressus est.
Gregorius Turonensis HOME

bnf5921.31 bnf9765.36 bnf17654.69 bnf17655.80 cpl864.67

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik