monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 12
Gregorius Turonensis, Historiae, 3, XI Quod Childeberthus Burgundias abiit. <<< >>> XIII De Lovolautro et Meroliacensae castro.
Gregorius Turonensis, Historiae, 3, XII De excidio regionibus Arvernae.
1 Theudoricus vero cum exercitu Arverno veniens, totam regionem devastat ac proterit. Interea Archadius sceleris illius auctor, cuius ignavia regio devastata est, Bituricas urbem petiit. Erat autem tunc temporis urbs illa in regno Childeberthi regis. Placidina vero, mater eius, et Alchima, soror patris eius, conpraehensae apud Cadurcum urbem, rebus ablatis, exsilio condemnatae sunt.2 Rex igitur Theudoricus ad urbem Arvernam usque accedens, in vici illius suburbana castra fixit. Beatus vero Quintianus his diebus erat episcopus. Interea exercitus cunctam circuit miseram regionem illam, cuncta delet, universa debellat. De quibus nonnulli ad basilicam sancti Iuliani perveniunt, confringunt ostia, seras removent resque pauperum, quae ibidem fuerant adgregatae, diripiunt et multa in hoc loco perpetrant mala.3 Verumtamen auctores scelerum ab spiritu inmundo correpti, infestis dentibus propriis se morsibus lacerant, clamantes atque dicentes: 'Cur nos, martyr sanctae, sic crucias?' - sicut in libro virtutum eius conscripsimus.
Gregorius Turonensis HOME
bnf5921.31 bnf9765.36 bnf17654.68 bnf17655.79 cpl864.67
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik