monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 11
Gregorius Turonensis, Historiae, 3, X De interitu Amalarici. <<<     >>> XII De excidio regionibus Arvernae.

Gregorius Turonensis, Historiae, 3, XI Quod Childeberthus Burgundias abiit.

1 Quod Childeberthus et Chlotharius Burgundias, Theudericus Arvernus abiit. Post haec Chlothacharius et Childeberthus Burgundia petere distinant. Convocatusque Theudoricus in solatio eorum, ire noluit. Franci vero, qui ad eum aspiciebant, dixerunt: 'Si cum fratribus tuis in Burgundiam ire dispexeris, te relinquimus et illos sequi satius praeoptamus'.2 At ille infidelis sibi exhistimans Arvernus, ait: 'Me sequimini, et ego vos inducam in patriam, ubi aurum et argentum accipiatis, quantum vestra potest desiderare cupiditas, de qua pecora, de qua mancipia, de qua vestimenta in abundantiam adsumatis. Tantum hos ne sequamini!' His promissionibus hi inlecti suam voluntatem facere repromittunt.3 Ille vero illuc transire disponit, promittens iterum atque iterum exercitu cuncta regionis praedam cum hominibus in suis regionibus transferre permittere. Chlothacharius vero et Childeberthus in Burgundiam dirigunt, Agustidunumque obsedentes, cunctam, fugato Godomaro, Burgundiam occupaverunt.
Gregorius Turonensis HOME

bnf5921.31 bnf9765.36 bnf17654.67 bnf17655.79 cpl864.67

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik