monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 9
Gregorius Turonensis, Historiae, 3, VIII De interitu Hermenifredi. <<< >>> X De interitu Amalarici.
Gregorius Turonensis, Historiae, 3, IX Quod Childeberthus Arvernus abiit.
1 Cum autem adhuc Theudoricus in Thoringiam esset, Arvernus sonuit, eum interfectum fuisse. Archadius quoque, unus ex senatoribus Arvernis, Childeberthum invitat, ut regionem illam deberet accipere. Ille quoque nec moratus Arvernus vadit. Tantaque in illa die condensa fuit nebula, ut nihil super duabus iugeri partibus discerni possit.2 Dicere enim erat solitus rex: 'Vellim umquam Arvernam Lemanem, quae tantae iocunditatis gratia refulgere dicitur, oculis cernere'. Sed non ei a Deo concessum est. Cumque portae civitatis obseratae essent, et unde ingrederetur pervium patulum non haberet, incisam Archadius serram unius portae eum civitati intromisit.3 Dum haec agerentur, nuntiatur, Theudoricum vivum de Thoringiam fuisse regressum.
Gregorius Turonensis HOME
bnf5921.30 bnf9765.35 bnf17654.65 bnf17655.78 cpl864.66
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik