monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 6
Gregorius Turonensis, Historiae, 3, V Quod Sigimundus filium suum interfecit. <<<     >>> VII Bellum contra Thoringus.

Gregorius Turonensis, Historiae, 3, VI De interitu Chlodomeris.

1 Chrodechildis vero regina Chlodomerem vel reliquos filius suos adloquitur, dicens: 'Non me paeneteat, carissimi, vos dulciter enutrisse; indignate, quaeso, iniuriam meam et patris matrisque meae mortem sagaci studio vindecate'. Haec illi audientes, Burgundias petunt et contra Sigimundum vel fratrem eius Godomarum dirigunt.2 Devictumque exercitum eorum, Godomarus terga vertit. Sigimundus vero, dum ad Sanctos Acaunos fugire nititur, a Chlodomere captus cum uxore et filiis captivus abducitur atque, infra terminum Aurilianensim urbis in costodia positus, detenetur. Discedentibusque his regibus, Godomarus, resumptis viribus, Burgundionis colligit regnumque recipit.3 Contra quem Chlodomeris iterum ire disponens, Sigimundum interficere distinat. Cui a beato Avito abbate, magno tunc tempore sacerdote, dictum est: 'Si', inquid, 'respiciens Deum, emendaveris consilium tuum, ut hos homines interfici non patiaris, erit Deus tecum, et abiens victuriam obtenibis; si vero eos occidens, tu ipse in manibus inimicorum traditus, simili sorte peribis; fietque tibi uxorique et filiis tuis, quod feceris Sigimundo et coniugi ac liberis eius'.4 Quod ille abscultare dispiciens consilium eius, ait: 'Stultum consilium esse puto, ut, inimicos domui relictus, contra reliquos eam, eosque a tergo, hunc a fronte surgente, inter duos hostium cuneos ruam. Satius enim et facilius victuria patrabitur, si unus ab alio separetur; quo interfecto, facile et alius morte poterit distinare'.5 Statimque interfecto Sigimundo cum uxore et filiis, apud Colomnam Aurilianinsim urbis vicum in puteum iactare praecipiens, Burgundias petiit, vocans in solatium Theudoricum regem. Ille autem iniuriam soceri sui vindecare nolens, ire promisit. Cumque pariter apud Visorontiam locum urbis Viennensis coniuncti fuissent, cum Godomaro confligunt.6 Cumque Godomarus cum exercitu terga vertisset et Chlodomeris insequeretur ac de suis non modico spatio elongatus esset, adsimilantes illi signum eius, dant ad eum voces, dicentes: 'Huc, huc convertere! Tui enim sumus'. At ille credens, abiit inruitque in medio inimicorum. Cuius amputatum caput et conto defixum elevant in sublimi.7 Quod Franci cernentes atque cognuscentes Chlodomerem interfectum, reparatis viribus, Godomarum fugant, Burgundionis oppraemunt patriamque in suam redigunt potestatem. Nec moratus Chlothacharius uxorem germani sui Guntheucam nomine sibi in matrimonio scciavit. Filios quoque eius Chrodichildis regina, exactis diebus luctus, secum recipit ac tenuit; quorum unus Theudoaldus, alter Guntharius, tertius Chlodovaldus vocabatur.8 Godomarus iterum regnum recepit.
Gregorius Turonensis HOME

bnf5921.29 bnf9765.33 bnf17654.58 bnf17655.75 cpl864.63

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik