monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 4
Gregorius Turonensis, Historiae, 3, III Quod Dani Gallias appetierunt. <<<     >>> V Quod Sigimundus filium suum interfecit.

Gregorius Turonensis, Historiae, 3, IV De Thoringorum regibus.

1 Porro tunc apud Thoringus tres fratres regnum gentis illius retinebant, id est Badericus, Hermenefredus atque Berthacharius. Denique Hermenefredus Berthacharium, fratrem suum, vi oppraemens, interfecit. Is moriens, Radegundem filiam orfanam dereliquid; reliquid enim et alius filius, de quibus in sequente scribemus.2 Hermenefrede vero uxor iniqua atque crudelis Amalaberga nomen inter hos fratres bellum civile dissimenat. Nam veniens quadam die ad convivium vir eius, mensam mediam opertam repperit. Cumque uxori, quid sibi hoc vellit, interrogaret, respondit: 'Qui', inquid, 'a medio regno spoliatur, decet eum mensae medium habere nudatum'.3 Talibus et his similibus ille permotus, contra fratrem insurgit ac per occultus nuntius Theudoricum regem ad eum persequendum invitat, dicens: 'Si hunc interfecis, regionem hanc pari sorte dividimus'. Ille autem gavisus, haec audiens, cum exercitu ad eum dirigit. Coniunctique simul fidem sibi invicem dantis, egressi sunt ad bellum.4 Confligentisque cum Baderico, exercitum eius adterunt ipsumque obtruncant gladio, et obtenta victuria, Theudoricus ad propria est reversus. Protenus Hermenefredus oblitus fidei suae, quod regi Theudorico indulgere pollicitus est, implere dispexit, ortaque est inter eos grandis inimicitia.
Gregorius Turonensis HOME

bnf5921.28 bnf9765.33 bnf17654.55 bnf17655.74 cpl864.62

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik