monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 3
Gregorius Turonensis, Historiae, 3, II De episcopatu Dinifi, Apollonaris atque Quinciani. <<< >>> IV De Thoringorum regibus.
Gregorius Turonensis, Historiae, 3, III Quod Dani Gallias appetierunt.
1 His ita gestis, Dani cum rege suo nomen Chlochilaichum evectu navale per mare Gallias appetunt. Egressique ad terras, pagum unum de regno Theudorici devastant atque captivant, oneratisque navibus tam de captivis quam de reliquis spoliis, reverti ad patriam cupiunt; sed rex eorum in litus resedebat, donec navis alto mare conpraehenderent, ipse deinceps secuturus.2 Quod cum Theudorico nuntiatum fuisset, quod scilicet regio eius fuerit ab extraneis devastata, Theudobertum, filium suum, in illis partibus cum valido exercitu ac magno armorum apparatu direxit. Qui, interfectu rege, hostibus navali proelio superatis oppraemit omnemque rapinam terrae restituit.
Gregorius Turonensis HOME
bnf5921.28 bnf9765.32 bnf17654.54 bnf17655.73 cpl864.62
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik