monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 2
Gregorius Turonensis, Historiae, 3, I De filiis Chlodovechi. <<<     >>> III Quod Dani Gallias appetierunt.

Gregorius Turonensis, Historiae, 3, II De episcopatu Dinifi, Apollonaris atque Quinciani.

1 Licinio autem urbis Toronicae defuncto episcopo, Dinifius cathedram pontificalem ascendit. Apud Arvernus vero post obitum beati Aprunculi sanctus Eufrasius duodecimus episcopus habebatur. Hic quattuor annos post Chlodovechi obitum vixit, vicissimo quinto episcopatus sui anno transiens. Cumque populus sanctum Quintianum, qui de Rutino eiectus fuerat, eligisset, Alchima et Placidina, uxor sororque Apollonaris, ad sanctum Quintianum venientes, dicunt: 'Sufficiat, domne sancte, senectute tuae, quod es episcopus ordenatus.2 Permittat', inquiunt, 'pietas tua servo tuo Apollonari locum huius honoris adipisci. Ille vero, cum ad hunc apicem ascenderet, sicut tibi placitum fuerit obsequitur; tu quoque imperabis, et ille tuae parebit in onmibus iussioni, tantum ut humili suggestioni nostrae aurem benignitatis acommodis'. Quibus ille: 'Quid ego', inquid, 'praestabo, cuius potestati nihil est subditum? Sufficit enim, ut oratione vacans cottidianum mihi victum praestet eclesia'.3 Ille autem haec audientes, Apollonarem ad regem dirigunt. Qui abiens, oblatis multis muneribus, in episcopatu successit; quod quattuor abutens minsebus, migravit a saeculo. Cum autem haec Theudorico nuntiatum fuisset, iussit inibi sanctum Quintianum constitui et omnem ei potestatem tradi eclesiae, dicens: 'Hic ob nostri amoris zelo ab urbe sua eiectus est'.4 Et statim directi nuntii, convocatis pontificibus et populo, eum in cathedra Arverne eclesiae locaverunt; qui quartus decimus eclesiae illi praepositus est. Reliqua vero quae gessit, tam virtutes quam tempus migrationes eius, scripta sunt in libro, quem de eius vita conposuimus.
Gregorius Turonensis HOME

bnf5921.28 bnf9765.32 bnf17654.53 bnf17655.73 cpl864.61

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik