monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 1
Gregorius Turonensis, Historiae, 3, Praefatio. <<<     >>> II De episcopatu Dinifi, Apollonaris atque Quinciani.

Gregorius Turonensis, Historiae, 3, I De filiis Chlodovechi.

1 Defuncto igitur Chlodovecho regi, quattuor filii eius, id est Theudoricus, Chlodomeris, Childeberthus atque Chlothacharius, regnum eius accipiunt et inter se aequa lantia dividunt. Habebat iam tunc Theudoricus filium nomen Theudobertum, elegantem atque utilem. Cumque magna virtute pollerent et eis de exercitu rubor cupiosus inesset, Amalaricus, filius Alarici, rex Hispaniae sororem eorum in matrimonio postolat, quod ille clementer indulgent et eam ipse in regionem Hispaniae cum magnorum ornamentorum mole transmittunt.
Gregorius Turonensis HOME

bnf5921.28 bnf9765.32 bnf17654.52 bnf17655.72 cpl864.61

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik