monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 43
Gregorius Turonensis, Historiae, 2, XLII De interitu Ragnachari et fratrum eius. <<<
Gregorius Turonensis, Historiae, 2, XLIII De obitu Chlodovechi.
1 His ita transactis, apud Parisius obiit, sepultusque in basilica sanctorum apostolorum, quam cum Chrodechilde regina ipse construxerat. Migravit autem post Vogladinse bellum anno quinto. Fueruntque omnes dies regni eius anni triginta; [aetas tota XLV anni]. A transitu ergo sancti Martini usque ad transitum Chlodovechi regis, qui fuit XI. annus episcopatus Licini Toronici sacerdotes, supputantur anni CXII. Chrodechildis autem regina post mortem viri sui Toronus venit, ibique ad basilica beati Martini deserviens, cum summa pudititia atque benignitate in hoc loco commorata est omnibus diebus vitae suae, raro Parisius visitans.
Gregorius Turonensis HOME
bav845.148 bmv518.288 bnf5325.136 bnf5921.25 bnf9765.31 bnf13759.133 bnf17654.48 bnf17655.70 bnf18312.253 cpl864.59 hab82.306
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik