monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 42
Gregorius Turonensis, Historiae, 2, XLI De interitu Chararici et fili eius. <<<     >>> XLIII De obitu Chlodovechi.

Gregorius Turonensis, Historiae, 2, XLII De interitu Ragnachari et fratrum eius.

1 Erat autem tunc Ragnacharius rex apud Camaracum tam effrenis in luxoria, ut vix vel propinquis quidem parentibus indulgeret. His habebat Farronem consiliarium simili spurcitia lutolentum, de quo fertur, cum aliquid aut cibi aut muneris vel cuiuslibet rei regi adlatum fuisset, dicere solitum, hoc sibi suoque Farroni sufficere.2 Pro qua re Franci maxima indignatione tumibant. Unde factum est, ut, datis aureis sive armellis vel baltheis, Chlodovechus, sed totum adsimilatum auro - erat enim aereum deauratum sub dolo factum - haec dedit leudibus eius, ut super eum invitaretur. Porro cum exercitum contra eum commovisset, et ille speculatores plerumque ad cognuscendum transmitteret, reversis nuntiis, interrogat, quam valida haec manus foret.3 Qui responderunt: 'Tibi tuoque Farroni est maximum supplimentum' . Veniens autem Chlodovechus, bellum contra eum instruit. At ille devictum cernens exercitum suum, fuga labi parat, sed ab exercitum conpraehensus ac ligatis postergum manibus in conspectu Chlodovechi una cum Richario fratre suo perducetur.4 Cui ille: 'Cur', inquid, 'humiliasti genus nostrum, ut te vincere permitteris? Melius enim tibi fuerat mori'. Et elevatam securem capite eius defixit, conversusque ad fratrem eius, ait: 'Si tu solatium fratri tribuissis, allegatus utique non fuisset'; similiter et hunc secure percussum interfecit.5 Post quorum mortem cognuscent proditores eorum, aurum, quod a regi acceperant, esse adulterum. Quod cum rege dixissent, ille respondisse fertur: 'Merito', inquid, 'tale aurum accepit, qui domino suo ad mortem propria voluntate deducit'; hoc illis quod viverent debere sufficere, ne male proditionem dominorum suorum luituri inter tormenta deficerent.6 Quod ille audientes, optabant gratiam adipisci, illud sibi adserentes sufficere, si vivere mererentur. Fuerunt autem supradicti regis propinqui huius; quorum frater Rignomeris nomen apud Cinomannis civitatem ex iusso Chlodovechi est interfectus. Quibus mortuis, omnem regnum eorum et thesaurus Chlodovechus accepit.7 Interfectisque et aliis multis regibus vel parentibus suis primis, de quibus zelum habebat, ne ei regnum auferrent, regnum suum per totas Gallias dilatavit. Tamen, congregatis suis quadam vice, dixisse fertur de parentibus, quos ipse perdiderat: 'Vae mihi, qui tamquam peregrinus inter extraneus remansi et non habeo de parentibus, qui mihi, si venerit adversitas, possit aliquid adiuvare'.8 Sed hoc non de morte horum condolens, sed dolo dicebat, si forte potuisset adhuc aliquem repperire, ut interficeret.
Gregorius Turonensis HOME

bav845.148 bmv518.288 bnf5325.136 bnf5921.24 bnf9765.30 bnf13759.133 bnf17654.45 bnf17655.69 bnf18312.253 cpl864.59 hab82.306

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik