monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 41
Gregorius Turonensis, Historiae, 2, XL De interitu Sigiberthi senioris et fili eius. <<<     >>> XLII De interitu Ragnachari et fratrum eius.

Gregorius Turonensis, Historiae, 2, XLI De interitu Chararici et fili eius.

1 Post haec ad Chararicum dirigit. Quando autem cum Siagrio pugnavit, hic Chararicus, evocatus ad solatium Chlodovechi, eminus stetit, neutre adiuvans parti; sed eventum rei expectans, ut cui evenerit victuriam, cum illo et hic amicitia conligaret. Ob hanc causam Chlodovechus indignans, contra eum abiit.2 Quem circumventum dolis coepit cum filio vinctusque totondit et Chararicum quidem presbiterum, filio vero eius diaconem ordinari iubet. Cumque Chararicus de humilitate sua conquireret et fleret, filius eius dixisse fertur: 'In viridi', inquid, 'lignum hae frondis succisae sunt nec omnino ariscunt, sed velociter emergent, ut crescere queant; utinam tam velociter qui haec fecit intereat!' Quod verbum sonuit in aures Chlodovechi, quod scilicet minarentur sibi caesariem ad crescendum laxare ipsumque interficere.3 At ille iussit eos pariter capite plecti. Quibus mortuis, regnum eorum cum thesauris et populis adquesivit.
Gregorius Turonensis HOME

bav845.148 bmv518.288 bnf5325.136 bnf5921.24 bnf9765.30 bnf13759.133 bnf17654.44 bnf17655.69 bnf18312.253 cpl864.58 hab82.306

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik