monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 40
Gregorius Turonensis, Historiae, 2, XXXIX De Licinio episcopo. <<< >>> XLI De interitu Chararici et fili eius.
Gregorius Turonensis, Historiae, 2, XL De interitu Sigiberthi senioris et fili eius.
1 Cum autem Chlodovechus rex apud Parisius moraretur, misit clam ad filium Sigyberthi, dicens: 'Ecce! pater tuus senuit et pededibile claudicat. Si illi', inquid, 'moreretur , recte tibi cum amicitia nostra regnum illius reddebatur'. Qua ille cupiditate seductus, patrem molitur occidere. Cumque ille egressus de Colonia civitate, transacto Rheno, per Buconiam silvam ambulare disponeret, meridiae in tenturia sua obdormiens, inmissis super eum filius percussoribus eum ibidem interfecit, tamquam regnum illius possessurus.2 Sed iuditio Dei in foveam, quam patri hostiliter fodit, incessit. Misit igitur nuntius ad Chlodovechum regem de patris obito nuntiantes atque dicentes: 'Pater meus mortuos est, et ego thesaurus cum regnum eius paenes me habeo. Dirige tuos ad me, et ea quae tibi de thesauris illius placent bona voluntate transmittam'.3 Et illi: 'Gratias', inquid, 'tuae voluntate ago et rogo, ut venientibus nostris patefacias, cuncta ipse deinceps possessurus'. Quibus venientibus iste patris thesauros pandit. Qui dum diversa respicerent, ait: 'In hanc arcellolam solitus erat pater meus numismata auri congerere'. - 'Inmitte', inquiunt illi, 'manum tuam usque ad fundum et cuncta reppereas'.4 Quod cum fecisset et esset valde declinus, unus elevata manu bipinnem cerebrum eius inlisit, et sic quae in patre egerat indignus incurrit. Quod audiens Chlodovechus, quod scilicet interfectus esset Sygibertus vel filius eius, in eodem loco adveniens, convocavit omnem populum illum, dicens: 'Audite, quid contingerit.5 Dum ego', inquid, 'per Scaldem fluvium navigarem', Chlodericus, filius parentis mei, patrem suum insequebatur, verbo ferens, quod ego eum interficere vellim. Cumque ille per Buconiam silvam fugiret, inmissis super eum latruncolis, morti tradidit et occidit. Ipse quoque dum thesaurus eius aperit, a nescio quo percussus interiit.6 Sed in his ego nequaquam conscius sum. Nec enim possum sanguinem parentum meorum effundere, quod fieri nefas est. Sed quia haec evenerunt, consilio vobis praebeo, si videtur acceptum: convertimini ad me, ut sub meam sitis defensionem'. At ille ista audientes, plaudentes tam parmis quam vocibus, eum clypeo evectum super se regem constituunt.7 Regnumque Sigyberthi acceptum cum thesauris, ipsos quoque suae ditioni adscivit. Prosternebat enim cotidiae Deus hostes eius sub manu ipsius et augebat regnum eius, eo quod ambularet recto corde coram eo et facerit quae placita erant in oculis eius.
Gregorius Turonensis HOME
bav845.148 bmv518.288 bnf5325.136 bnf5921.23 bnf9765.30 bnf13759.133 bnf17654.42 bnf17655.68 bnf18312.253 cpl864.57 hab82.306
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik