monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 38
Gregorius Turonensis, Historiae, 2, XXXVII Bellum cum Alarico. <<< >>> XXXIX De Licinio episcopo.
Gregorius Turonensis, Historiae, 2, XXXVIII De patriciato Chlodovechi regis.
1 Igitur ab Anastasio imperatore codecillos de consolato accepit, et in basilica beati Martini tunica blattea indutus et clamide, inponens vertice diademam. Tunc ascenso equite, aurum argentumque in itinere illo, quod inter portam atrii et eclesiam civitatis est, praesentibus populis manu propria spargens, voluntate benignissima erogavit, et ab ea die tamquam consul aut augustus est vocitatus.2 Egressus autem a Turonus Parisius venit ibique cathedram regni constituit. Ibi et Theudericus ad eum venit.
Gregorius Turonensis HOME
bav845.148 bmv518.288 bnf5325.136 bnf5921.23 bnf9765.29 bnf13759.133 bnf17654.41 bnf17655.68 bnf18312.253 cpl864.57 hab82.306
© 2006 - 2025 Monumenta Informatik