monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 36
Gregorius Turonensis, Historiae, 2, XXXV Quod Chlodovechus et Alaricus se viderunt. <<< >>> XXXVII Bellum cum Alarico.
Gregorius Turonensis, Historiae, 2, XXXVI De Quintiano episcopo.
1 Unde factum est, ut Quintianus Rutenorum episcopus per hoc odium ab urbe depelleretur. Dicebant enim ei: 'Quia desiderium tuum est, ut Francorum dominatio possideat terram hanc. Post dies autem paucos, orto inter eum et cives scandalum, Gothos, qui in hac urbe morabantur, suspitio attigit, exprobrantibus civibus, quod velit se Francorum ditionibus subiugare; consilioque accepto, cogitaverunt eum perfodere gladio.2 Quod cum viro Dei nuntiatum fuisset, de nocte consurgens, cum fidelissimis ministris suis ab urbe Rutena egrediens, Arvernus advenit. Ibique a sancto Eufrasio episcopo, qui quondam Aprunculo Divionensi successerat, benigne susceptus est, largitisque ei tam domibus quam agris et vineis, secum retenuit, dicens: 'Sufficit huius facultas ecclesiae, ut utrumque susteneat: tantum caritas, quam beatus praedicat apostolus, permaneat inter sacerdotes Dei'.3 Sed et Lugdunensis episcopus largitus est ei aliqua possessionis ecclesiae suae, quam in Arverno habebat. Reliqua vero de sancto Quintiano, tam insidiae quas pertulit quam illa quae per eum Dominus operare dignatus est, scripta sunt in libro Vitae eius.
Gregorius Turonensis HOME
bav845.148 bmv518.288 bnf5325.136 bnf5921.22 bnf9765.28 bnf13759.133 bnf17654.36 bnf17655.66 bnf18312.253 cpl864.55 hab82.306