monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 35
Gregorius Turonensis, Historiae, 2, XXXIV Quod Gundobadus converti voluit. <<<     >>> XXXVI De Quintiano episcopo.

Gregorius Turonensis, Historiae, 2, XXXV Quod Chlodovechus et Alaricus se viderunt.

1 Igitur Alaricus rex Gothorum cum viderit, Chlodovechum regem gentes assiduae debellare, legatus ad eum dirigit, dicens: 'Si frater meus vellit, insederat animo, ut nos Deo propitio pariter videremus'. Quod Chlodovechus non respuens, ad eum venit. Coniunctique in insula Ligeris, quae erat iuxta vicum Ambaciensim terreturium urbis Toronicae, simul locuti, comedentes pariter ac bibentes, promissa sibi amicitia, pacifici discesserunt.2 Multi iam tunc ex Galleis habere Francos dominos summo desiderio cupiebant.
Gregorius Turonensis HOME

bav845.148 bmv518.288 bnf5325.136 bnf5921.21 bnf9765.28 bnf13759.133 bnf17654.36 bnf17655.65 bnf18312.253 cpl864.55 hab82.306

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik