monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 34
Gregorius Turonensis, Historiae, 2, XXXIII De interitu Godigisili. <<<     >>> XXXV Quod Chlodovechus et Alaricus se viderunt.

Gregorius Turonensis, Historiae, 2, XXXIV Quod Gundobadus converti voluit.

1 Cum autem cognovisset, assertiones hereticorum nihil esse, a sancto Avito episcopo Viennense, Christum, filium Dei, et Spiritum sanctum aequalis Patri confessus, clam ut crismaretur expetiit. Cui ait sacerdos: 'Si vere credis hoc, quod nos ipse Dominus edocuit, debes exsequere. Ait autem: Si quis me confessus fuerit coram hominibus, confitebor et ego eum coram Patre meo, qui est in caelis; qui autem negaverit me coram hominibus, negabo et ego eum coram Patre meo, qui est in caelis.2 Sic et ipsis sanctis ac dilictis suis beatis apostolis, cum de futurae persecutiones temptationibus doceret, insinuavit, dicens: Adtendete vobis ab hominibus. Tradent enim vos in conciliis, et in sinagogis suis flagellabunt vos, et ante regis et praesides stabitis propter me in testimonium illis et omnibus gentibus.3 Tu vero cum sis rex et ad nullo adpraehendi formidas, seditionem paviscis populi, ne Creatorem omnium in publico fateares. Relinque hanc stultitiam, et quod corde te dicis credere, ore profer in plebe. Sic enim et beatus apostolus ait: Corde creditur ad iustitiam, ore autem confessio fit ad salutem.4 Sic et propheta ait: Confitebor tibi, Domine, in eclesia magna, in populo gravi laudabo te. Et iterum: Confitebor tibi in populis, Domine, psalmum dicam nomini tuo inter gentes. Metuens enim populum, o rex, ignorans, quia satius est, ut populus sequatur fidem tuam, quam tu infirmitate faveas populari.5 Tu enim es capud populi, non populus capud tuum. Si enim ad bellum proficiscaris, tu praecedis catervas hostium, et ille quo abieris subsequuntur. Unde melius est, ut te praecedente cognoscant veritatem, quam pereunte permaneant in errorem. Nam Deus non inriditur, nec enim diligit illum qui propter terrenum regnum eum non confitetur in saeculum'.6 Ista ille ratione confusus, usque ad exitum vitae suae in hac insania perduravit, nec publice aequalitatem Trinitatis voluit confiteri. Magnae enim facundiae erat tunc temporis beatus Avitus; namque insurgente heresim apud urbem Constantinopolitanam tam illam quam Eutices quam quae Sabellius docuit, id est nihil divinitatis habuisse dominum nostrum Iesum Christum, rogante Gundobado rege, ipse contra eas scripsit.7 Extant exinde nunc apud nos epistolae admirabilis, quae sicut tunc heresim oppraesserunt, ita nunc eclesiam Dei aedificant. Scripsit enim humiliarum librum unum, de mundi principio et de diversis aliis conditionibus libros sex versu conpaginatus, epistolarum libros novem, inter quas supradictae contenentur epistolae.8 Refert enim in quadam omilia, quam de rogationibus scripsit, has ipsas rogationes, quas ante ascensionis dominicae triumphum caelebramus, a Mamerto ipsius Viennensis urbis episcopo, cui et hic eo tempore praeerat, instatutas fuisse, dum urbis illa multis terreretur prodigiis. Nam terrae moto frequenti quatiebatur, sed et cervorum atque luporum feritas portas ingressa, per totam, ut scripsit, urbem nihil metuens oberrabat.9 Cumque haec per anni circulum gererentur, advenientibus paschalis sollemnitatis diebus, expectabat misericordiam Dei plebs tota devote, ut vel hic magnae sollemnitatis dies huic terrori terminum darent. Sed in ipsa gloriosae noctis vigilia, dum missarum celebrarentur sollemnia, subito palatium regale intramuraneum divino igne succenditur.10 Pavore omnibus perterritis et eclesiam egressis, credentibus, ne aut hoc incendio urbs tota consumeretur aut certe disrupta tellore degiscerit, sanctus sacerdus prostratus ante altare, cum gemitu et lacrimis Domini misericordiam inpraecatur. Quid plura? Penetravit excelsa poli oratio pontefecis incliti, restinxitque domus incendium flumen profluentium lacrimarum.11 Cumque haec agerentur, adpropinquante ascensione, ut iam diximus, maiestatis dominicae, indixit populis ieiunium, instituit orandi modum, edendi seriem, erogandi helarem dispensationem. Cessantebus quoque exinde terroribus, per cunctas provintias dispersa facti fama cunctus sacerdotes imitare conmonuit, quod sacerdus fecit ex fide.12 Quae usque nunc in Dei nomine per omnes eclesias in conpunctione cordis et contritione spiritus caelebratur.
Gregorius Turonensis HOME

bav845.148 bmv518.288 bnf5325.136 bnf5921.21 bnf9765.27 bnf13759.133 bnf17654.32 bnf17655.64 bnf18312.253 cpl864.52 hab82.306

Gregorius Turonensis, Historiae, 2, XXXIII De interitu Godigisili. <<<     >>> XXXV Quod Chlodovechus et Alaricus se viderunt.
monumenta.ch > Gregorius Turonensis > 34

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik